Josquin des Prez - In exitu Israel de Aegypto

Copied!edit Lyrics
original text at lyrnow.com/1961556
In exitu Israël de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro
Facta est Judaea sanctificatio ejus; Israël potestas ejus
Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum
Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium
Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
Montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:
Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum
Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt
Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt
Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis
Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est
Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est
Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est
Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron
Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus
Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros
Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram
Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum
Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:
Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum
 
0

Song Description:

edit soundcloud

SoundCloud:

edit soundcloud

More Josquin des Prez lyrics

Josquin des Prez - Benedicite omnia opera Domini
BENEDICITE, omnia opera Domini, Domino; laudate et superexaltate eum in saecula BENEDICITE, caeli, Domino, benedicite, angeli Domini, Domino BENEDICITE, aquae omnes, quae super caelos sunt,

Josquin des Prez - Misericordia Domini
Misericórdias Dómini In aetérnum cantábo Misericórdia Dómini Cúncta creáta sunt Misericórdia Dómini Pléna est térra Misericórdia Dómini Quía non súmus consúmpti

Josquin des Prez - Te Deum laudamus
Te Deum laudámus: te Dominum confitémur Te ætérnum Patrem omnis terra venerátur Tibi omnes Angeli; tibi cæli et univérsae potestátes Tibi Chérubim et Séraphim incessábili voce

Josquin des Prez - Huc me sydereo / Plangent eum
Huc me sydereo descendere jussit Olympo Hic me crudeli vulnere fixit amor Langueo nec quisquam nostro succurrit amori Quem nequeunt dure frangere jura crucis Pungentem capiti

Josquin des Prez - O Virgo prudentissima
O Virgo prudentissima Quam coelo missus Gabriel Superni regis nunctius Plena testatur gratia Te sponsam factor omnium Te matrem Dei Filius Te vocat habitaculum

Josquin des Prez - Stabat Mater dolorosa
Stabat Mater dolorosa Juxta crucem lacrymosa Dum pendebat Filius Cujus animam gementem Contristantem et dolentem Pertransivit gladius 0 quam tristis et afflicta

Josquin des Prez - Tu Solus qui facis mirabilia
Tu solus qui facis mirabilia Tu solus Creator, qui creasti nos Tu solus Redemptor, qui redemisti nos Sanguine tuo pretiosissimo Ad te solum confugimus In te solum

Josquin des Prez - Christum ducem
Christum ducem qui per crucem Redemit nos ab hostibus Laudet coetus noster laetus Exultet coelum laudibus Poena fortis tuae mortis Et sanguinis effusio Corda

Josquin des Prez - Dulces exuviae
Dulces exuviae, dum fata deusque sinebat Accipite hanc animam meque his exsolvite curis Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi Et nunc magna mei sub terras ibit imago Urbem

Josquin des Prez - Ave Maria ... Virgo serena
Ave Maria, gratia plena Dominus tecum, Virgo serena Ave cujus conceptio Solemni plena gaudio Celestia, terrestria Nova replet letitia Ave cujus nativitas

YouTube

edit video

Josquin des Prez

Josquin des Prez
edit foto

Biography

edit bio
Possibly the most famous European composer of his time, Josquin des Prez (1450?-1521) was born in France. While details of his early life are hazy, his later musical career took him through the courts of Milan and Rome before he settled in the employ of the Duke of Ferrara. Attracting the praise of numerous intellectuals such as Castiglione and Martin Luther, his music is a high point in Renaissance polyphony. Several hundred works have been attributed to him, some of them spurious ones that wished to take advantage of the composer’s fame.