Josquin des Prez - In exitu Israel de Aegypto

To Rate
In exitu Israël de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro
Facta est Judaea sanctificatio ejus; Israël potestas ejus
Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum
Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium
Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
Montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:
Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum
Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt
Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt
Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis
Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est
Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est
Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est
Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron
Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus
Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros
Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram
Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum
Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:
Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum

Comments

More Josquin des Prez lyrics

Josquin des Prez - Ave Maria ... Virgo serena
Ave Maria, gratia plena Dominus tecum, Virgo serena Ave cujus conceptio Solemni plena gaudio Celestia, terrestria Nova replet letitia Ave cujus nativitas

Josquin des Prez - Nymphes des bois
Nymphes des bois, déesses des fontaines Chantres experts de toutes nations Changez voz voix tant clères et haultaines En cris trenchans et lamentations Car Atropos, très terrible

Josquin des Prez - Benedicta es
Benedicta es caelorum regina Et mundi totius domina Et aegris medicina Tu praeclara maris stella vocaris Quae solem justitiae paris A quo illuminaris Te Deus Pater, ut

Josquin des Prez - Ave nobilissima creatura
Ave nobilissima creatura Humillima virgo Maria Est tibi quasi osculum Hunc audire versum angelicum: Ave Maria, gratia plena Dominus tecum Ergo ad imaginem tuam accedo

Josquin des Prez - O Domine Jesu Christe
O Domine Jesu Christe, adoro te in cruce pendentem Et coronam spineam in capite portantem : Deprecor te, ut ipsa crux liberet me ab angelo percutiente O Domine Jesu Christe,

Josquin des Prez - Mente tota tibi supplicamus
Mente tota tibi supplicamus Ut sicut Filio tuo Domino nostro Jesu Christo Aliquando displicuimus Modo vice versa immutatis moribus Per te usque in finem ei complaceamus

Josquin des Prez - Miserere mei Deus secundum
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam Amplius lava me ab iniquitate mea Et a peccato meo munda me

Josquin des Prez - El grillo
El grillo è buon cantore Che tienne longo verso Dalle beve grillo canta Ma non fa come gli altri uccelli Come li han cantato un poco Van' de fatto in altro loco

Josquin des Prez - Inviolata
Inviolata, integra, et casta es Maria Quae es effecta fulgida caeli porta O Mater alma Christi carissima Suscipe pia laudum praeconia Nostra ut pura pectora sint et

Josquin des Prez - Qui habitat in adjutorio Altissimi
Qui habitat in adjutorio Altissimi In protectione Dei cæli commorabitur Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum Quoniam ipse liberavit me

Josquin des Prez

Possibly the most famous European composer of his time, Josquin des Prez (1450?-1521) was born in France. While details of his early life are hazy, his later musical career took him through the courts of Milan and Rome before he settled in the employ of the Duke of Ferrara. Attracting the praise of numerous intellectuals such as Castiglione and Martin Luther, his music is a high point in Renaissance polyphony. Several hundred works have been attributed to him, some of them spurious ones that wished to take advantage of the composer’s fame.